Текст 73 - BOETII DE INSTITUTIONE MUSICA (Lib. I. Cap. 2)
1 Principio igitur de musica disserenti illud interim dicendum videtur, quot musicae genera ab eius studiosis conprehensa esse noverimus.2 Sunt autem tria. 3 Et prima quidem mundana est, secunda vero humana, tertia, quae in quibusdam constituta est instrumentis, ut in cithara vel tibiis ceterisque, quae cantilenae famulantur.
4 Et primum ea, quae est mundana, in his maxime perspicienda est, quae in ipso caelo vel compage elementorum vel temporum varietate visuntur.5 Qui enim fieri potest, ut tarn velox caeli machina tacito silentique cursu moveatur? 6 Etsi ad nostras aures sonus ille non pervenit, quod multis fieri de causis necesse est, non poterit tamen motus tam velocissimus ita magnorum corporum nullos omnino sonos ciere, cum praesertim tanta sint stellarum cursus coaptatione coniuncti, ut nihil aeque compaginatum, nihil ita commissum possit intellegi.7 Namque alii excelsiores alii inferiores feruntur, atque ita omnes aequali incitatione volvuntur, ut per dispares inaequalitates ratus cursuum ordo ducatur. 8Unde non potest ab hac caelesti vertigine ratus ordo modulationis absistere. 9 Iam vero quattuor elementorum diversitates contrariasque potentias nisi quaedam armonia coniungeret, qui fieri posset, ut in unum corpus ac machinam convenirent? 10 Sed haec omnis diversitas ita et temporum varietatem parit et fructuum, ut tamen unum anni corpus efficiat. 11 Unde si quid horum, quae tantam varietatem rebus ministrant, animo et cogitatione decerpas, cuncta pereant nec ut ita dicam quicquam consonum servent.
12 Et sicut in gravibus chordis is vocis est modus, ut non ad taciturnitatem gravitas usque desceridat, atque in acutis ille custoditur acuminis modus, ne nervi nimium tensi vocis tenuitate rumpantur, sed totum sibi sit consentaneum atque conveniens: ita etiam in mundi musica pervidemus nihil ita esse nimium posse, ut alterum propria nimietate dissolvat. 13 Verum quicquid illud est, aut suos affert fructus aut aliis auxiliatur ut afferant. 14 Nam quod constringit hiems, ver laxat, torret aestas, maturat autumnus, temporaque vicissim vel ipsa suos afferunt fructus vel aliis ut afferant subministrant; de quibus posterius studiosius . disputandum est.
15 Humanam vero musicam quisquis in sese ipsum descendit intellegit. 16 Quid est enim quod illam incorpoream rationis vivacitatem corpori misceat, nisi quaedam coaptatio et veluti gravium leviumque vocum quasi unam consonantiam efficiens temperatio? 17Quid est aliud quod ipsius inter se partes animae coniungat, quae, ut Aristoteli placet, ex rationabili inrationabilique coniuncta est? 18 Quid vero, quod corporis elementa permiscet, aut partes sibimet rata coaptatione contineat? 19 Sed de hac quoque posterius dicam.
20 Tertia est musica, quae in quibusdam consistere dicitur instrumentis. 21 Haec vero administratur aut intentione ut nervis, aut spiritu ut tibiis, vel his, quae ad aquam moventur, aut percussione quadam, ut in his, quae in concava quaedam aerea feriuntur, atque inde diversi efficiuntur soni. 22 De hac igitur instrumentorum musica primo hoc opere disputandum [esse]* videtur.23 Sed proemii satis est. 24 Nunc de ipsis musicae elementis est disserendum.
Edidit Godofredus Friedlein, p. 187-189
КОММЕНТАРИЙ
1 conprehensa (comprehensa) esse — inf. perf. pass.
3 cantilenae — dat. sing.
4 primum — подразум. genus.
5 qui — здесь «как» (в вопр. предложениях).
6 poterit — fut. I от posse; multis de causis = de multis causis; tanta согласуется с coaptatione.
7 ut... ordo ducatur — «чтобы... установился порядок».
11 ut ita dicam — «так сказать»; servent — praes. conjct. act. от servare. 12 tenuitate — abl. causae; переводить «из-за», «от» + род. падеж.
12 Основа конструкции — sicut... ita etiam... («подобно тому как... так и...»).
13 verum — здесь наречие: «поистине, в самом деле».
17 ut <alicui> placet — «согласно кому-л.» (авторитету).
21 aerea = aera — асc. (nom.) pl. от aes («медь»); aera concava у Овидия — «кимвал».
* Esse в квадратных скобках добавлено мной. — С. Л. 118
Текст 74 - BOETII DE INSTITUTIONE MUSICA (Lib. I. Cap. 34)
QUID SIT MUSICUS
1 Nunc illud est intuendum, quod omnis ars omnisque etiam disciplina honorabiliorem naturaliter habeat rationem quam artificium, quod manu atque opere exercetur artificis. 2Multo enim est maius atque auctius scire, quod quisque faciat, quam ipsum illud efficere, quod sciat; 3etenim artificium corporale quasi serviens famulatur, ratio vero quasi domina imperat.4 Et nisi manus secundum id, quod ratio sancit, efficiat, frustra sit.5 Quanto igitur praeclarior est scientia musicae in cognitione rationis quam in opere efficiendi atque actu! Tantum scilicet, quantum corpus mente superatur; quod scilicet rationis expers servitio degit. 6 Illa vero imperat atque ad rectum deducit. 7Quod nisi eius pareatur imperio, expers opus rationis titubabit.
8 Unde fit, ut speculatio rationis operandi actu non egeat, manuum vero opera nulla sint, nisi ratione ducantur.9 Iam vero quanta sit gloria meritumque rationis, hinc intellegi potest, quod ceteri ut ita dicam corporales artifices non ex disciplina sed ex ipsis potius instrumentis cepere vocabula. 10Nam citharoedus ex cithara, auloedus ex tibia, ceterique suorum instrumentorum vocabulis nuncupantur.
11 Is vero est musicus, qui ratione perpensa canendi scientiam non servitio operis sed imperio speculationis adsumpsit. 12 Quod scilicet in aedificiorum bellorumque opere videmus, in contraria scilicet nuncupatione vocabuli. 13 Eorum namque nominibus vel aedificia inscribuntur vel ducuntur triumphi, quorum imperio ac ratione instituta sunt, non quorum opere servitioque perfecta.
14 Tria igitur genera sunt, quae circa artem musicam versantur.15 Unum genus est, quod instrumentis agitur, aliud fingit carmina, tertium, quod instrumentorum opus carmenque diiudicat. 16 Sed illud quidem, quod in instrumentis positum est ibique totam operam consumit, ut sunt citharoedi quique organo ceterisque musicae instrumentis artificium probant, a musicae scientiae intellectu seiuncti sunt, quoniam famulantur, ut dictum est: nec quicquam afferunt rationis, sed sunt totius speculationis expertes.
17 Secundum vero musicam agentium genus poetarum est, quod non potius speculatione ac ratione, quam naturali quodam instinctu fertur ad carmen. 18Atque idcirco hoc quoque genus a musica segregandum est.
19 Tertium est, quod iudicandi peritiam sumit, ut rythmos cantilenasque totumque carmen possit perpendere. 20Quod scilicet quoniam totum in ratione ac speculatione positum est, hoc proprie musicae deputabitur, 21 isque est musicus, cui adest facultas secundum speculationem rationemve propositam ac musicae convenientem de modis ac rythmis deque generibus cantilenamm ac de permixtionibus ac de omnibus, de quibus posterius explicandum est, ac de poetarum carminibus iudicandi.
Explicit de musica id est armonica institutione liber primus.
Edidit Godofredus Friedlein, p. 223—225
Текст 75 - BOETII DE INSTITUTIONE MUSICA (Lib. V. Cap. 17)