Текст 63 - CARMINA BURANA (по К. Орфу)
FORTUNA IMPERATRIX MUNDI
O Fortuna
1 O Fortuna, velut luna
2 statu variabilis,
3 semper crescis aut decrescis;
4 vita detestabilis
5 nunc obdurat et nunc curat
6ludo mentis aciem,
7 egestatem, potestatem
8 dissolvit ut glaciem.
9 Sors immanis et inanis,
10 rota tu volubilis,
11 status malus, vana salus
12 semper dissolubilis,
13 obumbrata et velata
14 mihi quoque niteris;
15 nunc per ludum dorsum nudum
16 fero tui sceleris.
17 Sors salutis et virtutis
18 mihi nunc contraria
19 est affectus et defectus
20 semper in angaria.
21 Hac in hora sine mora
22 corde pulsum tangite;
23 quod per sortem sternit fortem,
24 mecum omnes plangite!
I. PRIMO VERE
Fortune plango vulnera
25 Fortune plango vulnera
26 stillantibus ocellis,
27 quod sua mihi munera
28 subtrahit rebellis.
29 Verum est, quod legitur
30 fronte capillata
31 sed plerumque sequitur
32 occasio calvata.
33 In Fortune solio
34 sederam elatus,
35 prosperitatis vario
36 flore coronatus:
37 quicquid enim floruit
38 felix et beatus,
39 nunc a summo corui
40 gloria privatus.
41 Fortune rota volvitur:
42 descendo monoratus;
43 alter in altum tollitur;
44 nimis exaltatus.
45 Rex sedet in vertice
46 caveat ruinam!
47 nam sub axe legimus
48 Hecubam reginam.
Veris leta facies
49 Veris leta facies
50 mundo pripinatur
51 hiemalis acies
52 victa iam fugatur.
53 In vestitu vario
54 Flora principatur,—
55 nemorum dulci sono,
56 que cantu celebratur. Ah!
57 Flore fusus gremio
58 Phebus novo more
39 risum dat, hoc vario
60 jam stipate flore
61 Zephyrus nectareo
62 spirans in odore;
63 certatum pro bravio
64 curamus in amore. Ah!
65 Cytharizat cantico
66 dulcis Philomena,
67 Flore rident vario
68 prata jam serena,
69 salit cetus avium
70 silve per amena,
71 chorus promit virginum
72 iam gaudia millena. Ah!
Omnia Sol temperaf
73 Omnia sol temperat
74 purus et subtilis,
75 novo mundo reserat
76 faciem Aprilis,
77 ad amorem properat
78 animus herilis,
79 et iocundis imperat
80 deus puerilis.
81 Rerum tanta novitas
82 in solemni vere
83 et veris auctoritas
84 iubet nos gaudere,
85 vias prebet solitas,
86 et in tuo vere
87 fides est et probitas
88 tuum retinere.
89 Ama me fideliter!
90 fidem meam nota:
91 de corde totaliter
92 et ex mente tota
93 sum presentialter
94 absens in remota,
95 quisquis amat taliter,
96 volvitur in rota.
Ecce gratum
97 Ecce gratum et optatum
98 Ver reducit gaudia;
99 purpuratum floret pratum
100 Sol serenat omnia.
101 lam iam cedant tristia!
102 Estas redit, nunc recedit
103 Hyemis sevitia.
104 Iam liquescit, et decrescit
105 grando, nix et cetera,
106 bruma fugit, et iam sugit
107 Ver Estatis ubera;
108 illi mens est misera,
109 qui nec vivit, nec lascivit
110 sub Estatis dextera,
111 Gloriantur et letantur
112 in melle dulcedinis,
113 qui conantur, ut utantur
114 premio Cupidinis;
115 simus jussu Cypridis
116 gloriantes et letantes 117 paresesse Paridis.
UF DEM ANGER
6. Tanz [без текста]
7. Floret silva
118 Floret silva nobilis,
119 floribus et foliis.
120 Ubi est antiquus
121 meus amicus?
122 Ah! hinc equitavit.
123 eia, quis me amabit?
124 Floret silva undique, <...>
8—10. [текст на старонем. языке]
II. IN TABERNA
Estuans interius
125 Estuans interius
126 ira vehementi
127 in amaritudine
128 loquor meae menti:
130factus de materia,
130 cinis elementi
131 similis sum folio,
132 de quo ludunt venti.
133 Cum sit enim proprium
134 viro sapienti
135 supra petram ponere
136 sedem fundamenti,
137 stultus ego comparor
138 fluvio labenti
139 sub eodem tramite
140 nunquam permanenti.
141 Feror ego veluti
142 sine nauta navis,
143 ut per vias aeris
144 vaga fertur avis
145 non me tenent vincula,
146 non me tenent clavis
147 quero mihi similes
148 et adiungor pravis.
149 Mihi cordis gravitas
150 res videtur gravis;
151 iocus est amabilis
152 dulciorque favis;
153 quicquid Venus imperat
154 labor est suavis,
155 que nunquam in cordibus
156 habitat ignavis.
157 Via lata gradior
158 more iuventutis,
159 implicor et vitiis
160 immemor virtutis,
161 voluptatis avidus
162 magis quam salutis,
163 mortuus in anima
164 curam gero cutis.
Olim lacus colueram
165 Olim lacus colueram
166 olim pulcher extiteram
167 dum cignus ego fueram.
168 Girat, regirat garcifer,
169 me rogus urit fortiter:
170 propinat me nunc dapifer.
171 Nunc in scutella iaceo,
172 et volitare nequeo,
173 dentes frendentes video.
174 Miser, miser! modo niger
175 et ustus fortiter!
Ego sum abbas
176 Ego! Ego sum abbas Cucaniensis et consilium meum est cum bibulis et in secta Decii voluntas mea est, et qui mane quisierit in taberna, post vesperam nudus egredietur, et sic denudatus veste clamabit: <Wafna!> quid fecisti sors turpissima! Nostrae vitae qaudia abstulisti omnia!
In tabema quando sumus
177 In taberna quando sumus,
178 non curamus quid sit humus,
179 sed ad ludum properamus,
180 cui semper insudamus.
181 Quid agatur in taberna,
182 ubi nummus est pincerna,
183 hoc est opus ut queratur,
184 sic quid loquar, audiatur.
185 Quidam ludunt, quidam bibunt,
186 quidam indiscrete vivunt.
187 Sed in ludo qui morantur,
188 ex his quidam denudantur,
189 quidam ibi vestiuntur,
190 quidam saccis induuntur.
191 Ibi nullus timet mortem,
192 sed pro Bacho mittunt sortem.
193 Primo pro nummata vini,
194 ex hac bibunt libertini;
195 semel bibunt pro captivis,
196 post haec bibunt ter pro vivis,
197 quater pro Christianis cunctis,
198 quinquies pro fidelibus defunctis,
199 sexies pro soriribus vanis,
200 septies pro militibus silvanis,
201 Octies pro fratribus perversis,
202 nonies pro monachis dispersis,
203 decies pro navigantibus,
204 undecies pro discordantibus,
205 duodecies pro penitentibus,
206 tredecies pro iter agentibus.
207 Tam pro papa quam pro rege
208 bibunt omnes sine lege.
209 Bibit hera, bibit herus,
210 bibit miles, bibit clerus,
211 bibit ille, bibit illa,
212 bibit servus cum ancilla,
213 bibit velox, bibit piger,
214 bibit albus, bibit niger,
215 bibit constans, bibit vagus,
216 bibit rudis, bibit magus.
217 Bibit pauper et egrotus,
218 bibit exul et ignotus,
219 bibit puer, bibit canus,
220 bibit presul et decanus,
221 bibit soror,bibit frater,
222 bibit anus, bibit mater,
223 bibitiste,bibitille,
224 bibunt centum, bibunt mille.
225 Parum sexcente nummate
226 durant, cum immoderate
227 bibunt omnes sine meta,
228 quamvis bibant mente leta;
229 sic nos rodunt omnes gentes,
230 et sic erimus egentes.
231 Qui nos rodunt confundantur
232 et cum iustis non scribantur.
233 Io!
III. COUR D'AMOURS
Amor volat undique
234 Amor volat undique;
235 captus est libidine.
236 Juvenes, iuvencule
237 coniuguntur merito.
238 Si qua sine socio,
239 caret omni gaudio;
240 tenet noctis infima sub intimo
241 cordis in custodia:
242 fit res amarissima.
Dies, nox et omnia
243 Dies, nox et omnia
244 mihi sunt contraria,
245 virginum colloquia, <...>
246 O sodales, ludite,
247 vos qui scitis dicite,
248 mihi mesto parcite, <...>
249 attamen consulite <...>
250 Tua pulchra facies, <...>
251 pectus habet glacies,
252 statim vivus fierem <...>
Stetit puella
253 Stetit puella
254 rufa tunica;
255 si quis eam tetigit,
256 tunica crepuit.
257 Eia.
258 Stetit puella
259 tamquam rosula,
260 facie splenduit,
261 os eius floruit.Eia.
Circa mea pectora
262 Circa mea pectora
263 multa sunt suspiria
264 de tua pulchritudine,
265 que me ledunt misere.
266 Tui lucent oculi
267 sicut solis radii,
268 sicut splendor fulgiris
269 lucem donat tenebris.
270 Vellet deus, vellent dii,
271 quod mente proposui:
272 ut eius viiginea
273 reserassem vincula.<...>
Si puer cum puellula
274 Si puer cum puellula moraretur in cellula,
275 Felix coniunctio.
276 Amore sucrescente,
277 pariter e medio
278 avulso procul tedio,
279 fit ludus ineffabilis
280 membris, lacertis, labiis,
281 si puer cum puellula
282 moraretur in cellula,
283 Felix coniunctio.
Veni, veni, venias
284 Veni, veni, venias
285 ne me mori facias,
286 hyrca, nazaza, trillirivos!
287 Pulchra tibi facies,
288 oculorum acies,
289 cappilorum series,
290 o quam clara species!
291 Rosa rubicundior,
292 lilio candidior,
293 omnibus formosior
294 semper in te glorior!
In trutina
295 In trutina mentis
296 dubia fluctuant contraria
297 lascivus amor et puditia.
298 Sed eligo quod video,
299 collum iugo prebeo;
300 ad iugum tamen
301 suave transeo.
Tempus est iocundum
302 Tempus est iocundum,
303 o virgines
304 modo congaudete,
305 vos iuvenes.
306 Oh, totus floreo
307 iam amore viiginali totus ardeo,
308 novus amor est quo pereo.
309 Mea me confortat promisio,
310 mea me deportat negatio.
311 Tempore brumali vir patiens,
312 animo vernali lasciviens.
313 Mea mecum ludit virginitas,
314 mea me detrudit simplicitas.
315 Veni, domicella, cum gaudio,
316 veni pulchra, iam pereo.
Dulcissime
317 Dulcissime, ah, totam tibi subdo me!
BLANZIFLOR ET HELENA
Ave formosissima
318 Ave formosissima, gemma pretiosa,
319 ave decus virginum, virgo gloriosa
320 ave mundi lurninar, ave mundi rosa,
321 Blanziflor et Helena,
322 Venus generosa.
FORTUNA IMPERATRIX MUNDI
25. 0 Fortuna [повтор №1]
Текст 64