Ovidius. Philemon et Baucis
Amnis ab his tacuit. Factum mirabile cunctos
Moverat. Irridet credentes, utque deorum
Spretor erat, mentisque ferox Ixione natus,
‘Ficta refers, nimiumque putas, Acheloë, potentes
Esse deos,’ dixit ‘si dant adimuntque figuras.’
Obstupuere omnes, nec talia dicta probarunt:
Ante omnesque Lelex, animo maturus et aevo,
Sic ait: ‘Inmensa est, finemque potentia caeli
Non habet, et quicquid superi voluere, peractum est.
Quoque minus dubites, tiliae conterminal quercus
Collibus est Phrygiis, modico circumdata muro…
Ipse locum vidi, nam me Pelopeīa Pittheus
Misit in arva, suo quondam regnata parenti…
Haud procul huic stagnum wst, tellus habitabilis opim,
Nunc celebres mergis fulicisque palustribus undae.
Iuppiter huc specie mortali, cumque parente
Venit Atlantiades positis caducifer alis.
Mille domos adiere, locum requiemque petentes:
Mille domos clausere serae. Tamen una receipt,
Sed pia Baucis anus parilique aetate Philemon
Illa sunt annis iuncti iuvenilibus, illa
Consenuere casa, paupertatemque fatendo
Effecere levem nec iniqua mente ferendo.
Nec refert, dominos illic, famulosne requiras:
Tota domus duo sunt, idem parentque iubentque.
Ergo ubi caelicolae parvos tetigere penates
Summissoque humiles intrarunt vertice postes,
Membra senex posito iussit relevare sedili,
Quo superiniecit textum rude sedula Baucis.
Indo foco tepidum cinerem dimovit, et ignes
Suscitat hesternos, foliisque et cortice sicco
Nutrit, et ad flammas anima producti anili
Multifidasque faces ramaliaque arida tecto
Detulit, et minuir, parvoque admovit aĕno.
Quodque suus coniunx riguo collegerat horto,
Truncat olus foliis. Furca levat ille bicorni
Sordida terga suis nigro pendentia tigno:
Servatoque diu resecat de tergore partem
Exiguam, sectamque domat ferventibus undis.
Interea medias fallunt sermonivus horas,
Concutiuntque torum de molli fluminis ulva
Inpositum lecto, sponda pedibusque salignis.
Vestibus hunc velant, quas non nisi tempore festo
Sternere consuerant, sed et haec vilisque vetusque
Vestis erat, lecto non indignanda saligno.
Accubuere dei. Mensam succinct tremensque
Ponit anus, mensae sed erat pes tertius inpar:
Testa parem fecit. Quae potquam subdita clivum
Sustulit, aequatam mentae tersere virentes.
Ponitur hic bicolor sincerae baca Minervae,
Conditaque en liquida corna autumnalia faece,
Intibaque, et radix, et lactis massa coacti,
Ovaque non acri leviter versata favilla:
Omnia fictilibus. Post haec caelatus eodem
Sistitur argento crater, fabricataque fago
Pocula, qua cava sunt, flaventibus illita ceris.
Parva mora est, epulasque foci misere calentes
Nec longae rursus referuntur vina senectae,
Dantque locum mensis paulum seducta secundis.
Hic nux, hic mixta est rugosis carica palmis,
Prunaque, et in patulis redolantia mala canistris,
Et de purpureis collectae vitibus uvae.
Candidus in medio favus est. Super omnia vultus
Accessere boni, nec iners pauperque voluntas,
Interea totiens haustum crater repleri
Sponte sua, per seque vident succrescere vina
Attoniti novitiate pavent, manibusque supinis
Concipiunt Baucisque preces timidusque Philemon,
Et veniam dapibus nullisque paratibus orant.
Unicus anser erat, minimae custodia villae,
Quem dis hospitibus domini mactare parabant.
Ille celer penna tardos aetate fatigat,
Eluditque diu, tandemque est visus ad ipsos
Confugisse deos. Superi vetuere necari:
“Di” que “sumus, meritasque luet vicinia poenas
Impia” dixerunt. “vobis imnunibus huius
Esse mali dabitur, modo vestra relinquite tecta,
Ac nostros comitate gradus, et in ardua montis
Ita simul.” Parent ambo, baculisque levati
Nituntur longo vestigial ponere clivo.
Tantum aberrant summon, quantum semel ire sagitta
Missa potest, flexere oculos, et mersa palude
Cetera prospiciunt, tantum sua tecta manere.
Dumque ea mirantur, dum deflent fata suorum,
Illa vetus, dominis etiam casa parva duobus
Vertitur in templum, furcas subiere columnae:
Stramina flavescunt, arataque tecta videntur,
Caelataeque fores, adopertaque marmore tellus.
Talia tum placid Saturnius edidit ore:
“Dicite, iuste senex, et femina coniuge iusto
Digna, quid optetis.” Cum Baucide pauca locutus,
Iudicium superis aperit commune Philemon:
“Esse sacerdotes, delubraque vestra tueri
Poscimus, et quoniam concords egimus annos,
Auferat hora duos eadem, nec coniugis umquam
Busta meae videam, neu sim tumulandus ab illa.”
Vota fides sequitur, temple tutela fuere,
Donec vita data est. Annis aevoque solute
Ante gradus sacros cum starent forte, locique
Inciperent casus, frondere Philemon Baucis,
Caucida conspexit senior crescent cacumine vultus
Mutua, dum licuit, reddebant dicta “Vale” que
“O coniunx” dixere simul, simul abdite texit
Ora frutext. Ostendit adhuc Thineīus illic
Incola de gemino vicinos corpora truncos.
Haec mihi non vani, neque erat cur fallere vellent,
Narravere sense. Equidem pendentia vidi
Serta super ramos, ponensque recentia dixi
“Sura pii dis sunt, et qui coluere, coluntur.”
GAUDEĀMUS
(Carmen scholastĭcum)
Популярная и в настоящее время во многих странах студенческая песня, созданная в средние века в Западной Европе и, вопреки церковно-аскетической морали, восхвалявшая жизнь с ее радостями, молодость и науку.
Это песня восходит к жанру застольных песен вагантов – средневековых бродячих поэтов и певцов, среди которых были и студенты; они слагали на латинском языке задорные песни с изобличением лживой морали феодального общества.
Известный мотив этой песни утвердил, вероятно, нидерландский композитор XV в. Жан Окегем. В России П.И. Чайковский в 1874 г. переложил ее для 4-голосного мужского хора с фортепьяно, и в том же году хоровая партитура была издана под псевдонимом Б.Л.; имеется и русский текст (перевод с латинского сделал математик Н.В. Бугаев, профессор Московского университета).
1. Gaudeāmus igĭtur,
Juvĕnes dum sumus! (bis)
Post jucundam juventūtem,
Post molestam senectūtem
Nos habēbit humus. (bis)
2. Ubi sunt, qui ante nos
In mundo fuēre? (bis)
Transeas ad supĕros,
Transeas ad infĕros,
Hos si vis vidēre! (bis)
3. Vita nostra bresiv est,
Brevi finiētur; (bis)
Venit mors velocĭter,
Rapit nos atrocĭter,
Nemĭni parcētur! (bis)
4. Vivat academia!
Vivant professōres! (bis)
Vivat membrum quodlĭbet![5]
Vivant membra quaelĭbet![6]
Semper sint in flore! (bis)
5. Vivant imnes virgĭnes
Gracĭles, formōsae! (bis)
Vivant et muliĕres
Tenĕrae, amabĭles,
Bonae, laboriōsae! (bis)
6. Vivat et res publĭca
Et qui illam regunt! (bis)
Vivat nostra civĭtas,
Maecenātum carĭtas,
Qui nos hic protēgunt! (bis)
7. Pereat tristitia,
Pereant dolōres! (bis)
Pereat diabŏlus,
Quivis antiburschius[7]
Atque irrisōres! (bis)
[1] quorum – gen. pl. masc.
[2] horā … quartā – соответствует 10 часам утра.
[3] ad horam nonam – соответствует 3 часам дня.
[4] ut … postulārent – как того требуют …
[5] membrum quodlĭbet – любой член (нашего сообщества), каждый в отдельности.
[6] membra quaelĭbet – все (в совокупности) члены нашего сообщества.
[7] antiburschius – латинизированные слово, образованное с помощью греческой приставки anti-, означающей противоположность или враждебность, от немецкого слова Bursch(e) – бурш, парень, студент; таким образом, «противо-бурш» – противник молодежи.