B) Nominativus cum infinitivo
а) Прочтите, разберите и переведите предложения:
1. Caesar Galliam expugnatūrus erat. 2. Dareus, rex Persarum, sperabat a se Graecos facĭle victum iri. 3. Cato dixit litterarum radices amaras esse, fructus dulces. 4. Scimus Cicerōnem oratōrem maxĭmum fuisse. 5. Lēgĭmus Graecos Trojam expugnavisse. 6. Notum est lunam circum terram movēri. 7. Caesar jubet milĭtes pontem facĕre. 8. Thales, philosŏphus Graecus antiquus, docēbat ex aqua constāre omnia. 9. Homērus dicĭtur caecus fuisse. 10. Qui tacet, consentire videtur. 11. Hippocrătes et Galēnus medĭci peritissĭmi fuisse putabantur. 12. Galli putābant Apollĭnem morbos depellĕre. 13. Gallia in partes tres divīsa esse dicĭtur. 14. Caesar sperābat Britanniam a se victum iri. 15. Aesopus servus fuisse tradĭtur. 16. Scio me nihil scire (Socrătes). 17. Romŭlus et Remus urbem Romam condidisse narrabantur. 18. Pyrrhus, Apollĭne de exĭtu belli interrogāto, hoc responsum ambĭguum accēpit: “Puto te Romānos vincĕre posse”. 19. Caelo tonantem credĭmus Jovem regnare (Horatius). 20. Dareus, rex Persarum, sperabat a se Graecos facĭle victum iri. 21. Germāni antīqui, ut Caesar narrat, vinum ad se importāri non sinēbant. 22. Ariovistus respondit non esse Gallis, sed Gallos sibi bellum intulisse. 23. Fortis ac vehemens orator existimātur esse G. Gracchus. 24. In Sicilia te Syracūsis natum esse dixisti. 25. Lycurgi temporibus Homērus fuisse traditur. 26. Alexander voluit Jovis filium dici se. 27. Disciplīna druidum in Britannia reperta atque inde in Galliam translāta esse existimātur. 28. Pisistratus primus Homēri libros, confuses antea, sic disposuisse traditur, ut nunc habēmus.
b) Образуйте Part. Praes. Act.; Part. Perf. Pass. и Part. Fut. Act. от глагола aedifico,avi, atum, āre и согласуйте их с существительными arx, urbs, castra, oppĭdum, murus.
c) Просклоняйте словосочетания существительных с причастиями arx deleta, mens intellectūra, aedificium construens.
d) Образуйте все инфинитивы от глаголов cognosco, nōvi, nĭtum, ĕre и puto, avi, atum, āre.
e) Переведите на латинский язык: я запретил, ты запрещаешь, они запрещены, вы запрещали, запретите, запрещаться, запрещенная, запрещающие.
f) Переведите на латинский язык предложения:
1. Известно, что в римском легионе насчитывалось десять когорт или шесть тысяч воинов. 2. Говорят, любовь слепа. 3. Казалось, что Цицерон спасет отечество.
g) Прочтите и переведите тексты.
De Tantălo
Tantălus, Jovis filius, rex Phrigiae, omnĭbus deis carus erat et Juppĭter jussit eum admitti ad convivial deorum, vetuit tamen ea, quae audit, homĭmbus aperire. Tantălus autem putabat hoc sibi licere. Ob eam perfidiam Juppĭter jussit eum apud infĕros in media aqua collocari et perpetuā siti et fame cruciari. Nam quamquam in media aqua stabat, Juppĭter jussit aquas recedĕre, si Tantălus haurire cupiebat. Item poma pulcherrĭma ei super caput pendebant, sed, si is ea cupiebat decerpĕre, Juppĭter jussit ramos vento amoveri. Nec dormire quidem misĕro licuit, nam capĭti ejus saxum ingens impendebat, cujus ruinam semper timebat. Talia de Tantălo poētae antiqui tradunt.
De Ennio poēta et de Nasica
Scipio Nasica aliquando Ennium poētam visitatum venit. Ei ancilla dixit dominum domi non esse et sero venturum esse. Sed Nasica ancillae non credĭdit, nam sensit illam domĭni jussu dixisse et Ennium domi esse. Postridie poēta Nasicam visitatum venit et ostiarium rogavit: "Estne domi domĭnus tuus?" Tum Nasica, qui domi erat, clamavit se domi non esse. Tum Ennius: "Credis me vocem tuam non cognoscĕre?" At Nasica: "Homo es impŭdens. Ego ancillae tuae credĭdi, et tu mihi ipsi non credis me domi non esse?"
Aesōpus et viātor
Aesōpus aliquando Athēnis ibat (imp. ind. act глагола eo – идти), multa secum cogitans. Subito viātor quidam ei obviam iens (part. praes. глагола eo): “Quot horas, – inquit, – usque ad urbem ibo?” Aesōpus nihil respondit. Postquam ille iratus aliquantum prodiit, Aesōpus, qui euntem observaverat, magnā voce: “Duas horas ibis, amīce!” Tum ille: “Cur, – inquit, – non statim respondisti?” Et Aesōpus: “Nunc tantum video celeriter ire posse”.
ЗАДАНИЕ XX
Ablativus absolutus
а) Прочтите, разберите и переведите предложения:
1.Hirundĭne advolante ver expectamus. 2. Bello Gallĭco confecto, legāti multārum civitātum ad Caesărem gratulātum venērunt. 3. Alpĭbus superatis Hannĭbal in Italiam venit. 4. Gnaeo Pompejo et Marco Crasso cosulĭbus, Germāni Rhenum transiērunt. 5. Trojā captā, Aenēas Trojānus in Italiam fūgit. 6. Tarquinio Superbo regnante, Pythagŏras in Italiam venit. 7. Tot milia latrocinantur, morte propositā. 8. Hannibăle duce, Certhaginienses multas victories reportavērunt. 9. Duobus certantĭbus tertius gaudet. 10. Discipŭlis bene Latīne scientĭbus, exāmen non longe durat. 11. Latrante uno latrat statim alter canis. 12. Alexandro duce nulli hostes militĭbus terribĭles erant. 13. Oppido deleto, incolae magna in inopia erant. 14. Naturā duce, errāri nullo pacto potest (Cic.). 15. Natus est Augustus, Cicerōne et Antonio consulĭbus (Suet.). 16. Romani, Hannibăle vivo, nunquiam se sine insidiis futūros existimābant (Nepos). 17. Te auctōre, hoc fecĭmus. 18. Graeci Themistocle duce Persas ad salamīnem vicērunt. 19. Athenienses, non exspectato auxilio, adversus sexcenta milia hostium in campis Marathoniis in proelium egrediuntur (Iustin.). 20. Helvetii, Sequanis invītis, per eōrum fines iter facere non potuērunt.
b) Образуйте все причастные и инфинитивные формы от глаголов metuo, uī, ūtum, ere; fodio, fōdī, fossum, ere; confirmo, āvī, ātum, āre.
с) Переведите и просклоняйте словосочетания великий полководец; неизвестный экземпляр; роскошный дворец.
d) Переведите на латинский язык предложения, употребив оборот abl. absolutus:
1. После изгнания царей в Риме избирались консулы. 2. Разрушив Трою, греки возвратились домой. 3. Во время обеда греки украшали головы венками. 4. Когда приходит зима, снег покрывает землю. 5. С наступлением весны прилетят птицы и расцветут цветы. 6. Против воли Цезаря гельветы пытались пройти через провинцию. 7. Когда ты приказываешь, все повинуются.
e) Прочтите и переведите тексты.
De Romŭlo et Remo
Fama est Numitōrem regem ab Aemulio, fratre suo, regno privātum esse. Numitōris nepōtes, Romŭlum et Remum, Aemulius in flumĭne demergi iussit, sed Regis ministri puĕros in ripa posuerunt. Tum lupa eos invēnit et lacte suo nutrīvit. Romŭlus et Remus inter pastōres educabantur. Aliquando Remus a latronibus captus ad Aemulium adductus est. Tum Romŭlus cum amīcis suis Aemulium aggressus est et rege occīso Remum fratrem liberavit regnumque Numitōri reddidit. Post Numitōris mortem Romŭlus et remus urbem novam condiderunt. Controversiā inter fraters ortā Romŭlus Remum occīdit urbemque a suo nomĭne Romam nominavit.
De servis Romanōrum
Condiciōnem servōrum Romanōrum, quorum multi, in urbibus externārum terrārum empti aut belli capti, in Italiam tracti erant, malam fuisse constat. Tristior, quam sors servōrum urbanōrum, erat sors eōrum, qui in ludis gladiatoriis exercebantur, aut, catēnis vincti, agros dominōrum colēbant. Notum est servos, crudelitāte dominōrum adductos, se liberāre temptavisse; secundo iam ante aeram nostram saeculo eos, Euno duce, bellum paravisse scimus. A rerum scriptoribus Romānis cognovimus Spartacum Thracem primo ante aeram nostram Saeculo cum plurimus servis e ludo gladiatorio effugisse et, magnis copiis undique coactis, exercitibus Romānis terrōris et perniciēi plenos fere duos annos fuisse.
ЗАДАНИЕ XXI