Конъюнктив в придаточных предложениях

Употребление конъюнктива в придаточных предложениях

а) Прочтите, разберите и переведите предложения:

1. Cum ad te venīre non potuĕrim, epistŭlam ad te scribo. 2. Notum est. quanta fuerit apud Lacedaemonios auctoritas legum Lycurgi. 3. Clamor hostium tantus erat, ut in castris Romanōrum audirētur, quae duo milia passum a castrum hostium aberrant. 4. Graeci, quum Trojam expugnavissent, omnes fere incŏlas necavērunt. 5. Romāni, cum fluvium transmisissent, proelium commisērunt. 6. Cum epistolam tuam accepissem, in urbem veni. 7. Caesar, cum ad flumen venisset, magnas copias hostium conspexit. 8. Romāni Carthaginiensibus imperavērunt, ut urbem suam delērent et decem milia passuum a mari novam aedificārent. 9. Cui ignōtum erat, quando Graeci Trojam cepissent? 10. Cum Tarquinius superbus Romā expulsus esset, duo consŭles creāti sunt. 11. Athenienses misērunt Delphos consultum, quidnam facĕrent de rebus suis. 12. Cum Graeci Persārum et classem et exercitus terrestres fugavissent, Athenienses imperii maritime principātum tenuērunt. 13. Vercingetorix Gallos hortātur, ut commūnis libertātis causa arma capiant. 14. Imperātor Adriānus equos et canes sic amāvit, ut eis sepulchral constitueret. 15. Unus e Lacedaemoniis, interrogātus, cur urbem non munīrent: “Sparta, – inquit, – non moenibus, sed nostris corporibus minīta est”. 16. Agis rex dicēbat Lacedaemonios non interrogāre, quam multi, sed ubi essent hostes. 17. Xerxes non dubitābnat, quin copiis suis Graecos superatūrus esset. 18. Ipse Cicĕro, cum infirmissĭma valetudĭne esset, ne nocturnum quidem sibi tempus ad quiētem relinquēbat.

19. Ódi et amó. Quare íd faciám, fortásse requīris.

Néscio, séd fierí séntio et éxcruciór. (Catullus)

b) Определите формы глаголов: auget, augeat, auxit, auxĕrit; negābat, negāret, negavĕrat, negavisset; conjuncti sunt, conjuncti sint, conjuncti erant, conjuncti essent.

c) Переведите и просклоняйте словосочетания печальная весть, тяжкий жребий, редкий ум.

d) Переведите на латинский язык:

1. Цезарь написал, что галлы считали Меркурия изобретателем всех искусств. 2. Цицерон был назван отцом отечества, так как спас республику от большой опасности. 3. Полководец узнал через разведчиков, каковы силы врагов. 4. Хотя греки разрушили Трою, память о ней нам сохранил Гомер. 5. Когда правил Нерон, в Риме случился пожар. 6. Цезарь потребовал, чтобы Ариовист не начинал войны с эдуями.

e) Прочтите и переведите тексты.

De Euclīde

Euclides Megarensis saepissĭme Athenas visitavit, ut Socrătis sermonĭbus interesset. Athenienses magno odio in Megarenses flagrabant et edixerunt, ne quis civis Megarensis Athenas visitaret. "Vir Megarensis, qui in urbem nostram veniet, gravĭter punietur". At Euclides ne poenā gravi quidem deterrebatur, sed, ut philosŏphum visitare posset, longā veste muliĕbri indutus et capĭte velato Athenas properabat, ubi cum Socrăte disputabat. Deinde, sub lucem, eādem veste muliĕbri tectus, ne cognosceretur, Megaram domum properabat.

De Socrătis discipulo

Aliquando Socrăti a discipŭlis multa dona oblāta sunt. Tum Aeschĭnes adulescens tristi vulti: “Mihi, – inquit, – cum pauperrĭmus sim, nihil digni est, quod dare tibi possim. Ităque dono tibi, quod unum habeo, me ipsum. Cum hoc munus parvum esse sciam, tamen rogo, ut benevŏle accipias”. Cui Socrătes: “Tua modestia, – inquit, – digna est, ut laudētur. Sed, cum anĭmam tuam mihi des, noli putāre tuum munus esse parvum! Libenter accipio, quod mihi donas, et curābo, ut te meliōrem tibi reddam, quam accēpi”.

ЗАДАНИЕ XXIV

Герундий и герундив

Супин

а) Прочтите, разберите и переведите предложения:

1. Cetĕrum censeo, Carthagĭnem delendam esse (Cato). 2. Gutta cavat lapidem non vi, sed saepe cadendo. 3. Loquendi elegantia augetur legendis oratorĭbus et poetis (Cicĕro). 4. Sapientia est ars bene beateque vivendi. 5. Decem viri legibus scribundis creati sunt. 6. Ceasar statuit sibi Rhenum esse transeundum (Caes.). 7. Recte ac vere videtur Ovidius dixisse emendandi laborem majorem esse, quam scribendi. 8. Miltiădes occasionem Graeciae liberandae dimittere nolebat. 9. Gallorum animus ad bella suscipienda alacer et promptus erat. 10. Helvetiis facultas itineris per provinciam Romanam faciendi a Caesare non est data. 11. Militibus simul et de navibus desiliendum et in fluctibus consistendum et cum hostibus erat pugnandum (Caes.). 12. Quis ignorat Gallos usque ad hanc diem retinere illam immanem ac barbaram consuetudinem hominum immolandorum? (Cic.) 13. Romŭlum Remumque cupīdo cepit in iis locis, ubi exposĭti ubīque educāti erant, urbis condendae. 14. Agis, Lacedaemoniōrum rex, interrogātus, quā arte Lacedaemonii maxĭme exercerentur: “Arte, – inquit, – imperandi et parendi”. 15. Caesar belli gerendi facultātem propter anni tempus non habēbat. 16. Ad haec cognoscenda Caesar Gaium Volusēnum cum navi longa praemittit. 17. Lex est ratio summa, quae jubet ea, quae facienda sunt, prohibetque contraria. 18. De gustĭbus non est disputandum. 19. Deliberandum est saepe, statuendum semel. 20. Nihil facilius scitu est. 21. Difficile est dictu, quanto in odio simus apud exteras natiōnes.

b) Образуйте герундий от глаголов finfĕre, absolvĕre, parēre, lavāre.

c) Образуйте герундив от глаголов complēre, accipĕre, aperīre. Просклоняйте один из полученных герундивов.

e) Переведите на латинский язык:

1. Памятник должен быть воздвигнут. 2. Всегда следует надеяться на лучшее. 3. Цезарь решил, что ему следует отправиться в Британию. 4. Цицерон превосходил всех искусством красноречия. 5.Это легче на словах, чем на деле.

f) Прочтите и переведите тексты.

Victoria utendum est

Romānis ad Cannas devictis, Mahărbal, qui equitibus Poenōrum praeerat, cum alii duces Hannibali suadērent, ut, tanto bello perfunctus, quiētem ageret, hortātus eum est, ut quam celerrime Romānos persequerētur et Romam ipsam aggrederētur. “Sequere me, – inquit, – cum equitātu praecēdam. Quinto die in Capitolio epulaberis.” Cum Hannibal, voluntāte Maharbalis laudāta, se diem ad deliberandum sumptūrum esse respondisset, Mahărbal: “Non omnia, – inquit, – eīdum homini di dedērunt: vincere scis, Hannibal, victoriā uti nescis.”

De Archimēdis morte

Marcellus, Romanorum consul, ad Syracūsas, urbem Siciliae nobilissĭmam, oppugnandas missus est. Diuturna fuit obsidio, nec urbem, nisi post tres annos, cepit Marcellus. Archimēdes, qui eā tempestāte Syracusis fuit, admirabĭli ingenio praedĭtus, multis machĭnis urbis defendendae causa inventis opĕra Romanorum disturbabat. Captis Syracūsis Marcellus eximia homĭnis prudential delectatus caput illius parci iussit. Archimēdes, dum in pulvĕre quasdam formas describit attentius, patriam suam captam esse non senserat, et milĭti, qui praedandi causa in domum irruperat strictoque gladio: “Quisnam es?” – interrogabat, propter nimiam cupiditātem illud investigandi, quod requerebat, nihil respondit nisi hoc: “Noli turbāre circŭlos meos”. Ităque a milĭte obtruncatus est.

De Mardonio

Mardonius, dux Persārum, nobili genere natus, anno quadringentesimo nonagessimo altero a Darēo adversus Athenienses missus est bellātum. Sed rem male gessit, nam classis ad Athon montem naufragium fecit, copiae pedestres autem a Thracibus oppressae sunt. Quam ab rem a rege dimissus in Asiam habitātum decessit. Post mortem Darēi a Xerxe parti exercitus praefectus est. Post pugnam Salaminiam copias pedestres in Thessaliam reduxit hiemātum. Mortuus est anno insequente.

[1] Слова, входящие в лексический минимум, необходимо заучивать. Сначала надо внимательно прочитать вслух латинское слово вместе с сопутствующими ему в словаре указаниями, т.е. существительное – в форме именительного и родительного падежей единственного числа, прилагательное – в форме трех родов, глагол – со всеми основными формами. Например, дано: deus, i m; надо читать: deus, dei, masculīnum; дано: magnus, a um; читать: magnus, magna, magnum; дано: orno, āvi, ātum, āre; читать: orno, ornāvi, ornātum, ornāre.

Наши рекомендации