Особенности употребления некоторых падежных конструкций. 2 страница

De servis Romanōrum.

Romāni magnum numĕrum servōrum habēbat. Familia Romāna ex domĭnis et servis constābat. Servos Romāni bellis sibi parābant. Servi libĕri non erant; etiam filii servōrum servi esse debēbant. In villis, latifundiis, metallis Romanōrum divĭtum servi laborābant. Multi servi Graeci, viri docti, serviēbant Romānis atque non in agnis laborāre debēbant. Erant servi Graeci morbos curantes et sanantes, erant libĕros Romanōrum educantes et puĕros grammatĭcam, philosophiam, littĕras docentes. Domĭni, habentes in servos vitae necisque potestātem, crudelĭter eos puniēbant. Servi saepe fugiēbant, nonnumquam etiam contra domĭnos arma movēbant. Magnam servōrum seditionem Spartăcus regēbat. Ităque Romāni dicēbant: “Totĭdem inimīci sunt, quot servi”.

Текст 19.Неправильные глаголы. Глаголы сложные с esse.

Proverbia.

1.Vir bonus est, qui prodest, quibus potest (Cic). 2. Praeterĭta mutāre non possŭmus (Cic). 3. Dicam, si potĕro, Latīne (Cic). 4. Nón sum quális erám. 5. Si vis pacem, para bellum. 6. Nemo omnia potest scire. 7. Per risum multum potĕris cognoscĕre stultum. 8. Felix, qui potuit rerum cognoscĕre causas. 9. Féci, quód potuí, // faciánt meliōra poténtes. 10. Fortis cădĕre, cedĕre non potest.

De perfidia punĭta.

Olim bellum erat inter Romam et Falerios, oppĭdum Romae proxĭmum, et Romāni ante Falerios castra habēbant. Puĕri Faliscōrum autem etiam in bello extra oppĭdum se exercēbant. Aliquando Faliscus quidam cum puĕris nonnullis in castra Romāna intrat et Romānis dicit: “Frustra oppĭdum nostrum oppugnabĭtis: armis id expugnāre non poterĭtis, sed dolo incŏlas superabĭtis. Vidētis puĕros istos: eos vobis mando ac ita Romānis victoriam paro!” Sed Romāni ei respondent: “Contra viros arma habēmus, nunquam ea contra puĕros capiēmus. Semper armis pugnāmus; ităque Faliscos dolo insidiisque superāre non possŭmus. Puĕros domum remittēmus, te autem merĭto puniēmus”.

Текст 20.Степени сравнения прилагательных.

De Romā antiquā.

Roma veterrĭma urbs Italiae putātur; coloniae autem Graecōrum, in orā Italiae sitae, vetustiōres sunt. Initiō Roma admŏdum parva erat, vias habēbat angustissĭmas, domicilia humillĭma, aedificia autem publĭca ampliōra et ornatiōra erant.

In Capitoliō, arce Romāna, Jovi optĭmo et maxĭmo templum celeberrĭmum aedifĭcant. Princĭpum temporĭbus urbs dissimillĭma erat vetustiōri; vias latissĭmas, domos ornatissĭmas, fora amplissĭma habēbat. Juxta tamem luxuriōsas domos Romanōrum divĭtum miserrĭmae tabernae paupĕrum habebantur.

De Socrăte.

Socrătes se sapientiā praestāre cetĕris dicēbat. “Illi enim, - inquit, - ea, quae nesciunt, scire se putant, ego me nihil scire scio. Ob eam rem arbĭtror me ab Apollĭne omnium sapientissĭmum esse apellātum; nam haec est sola homĭnis sapientia: non arbitrāri se scire, quod nescit”.

Текст 21.Perfectum indicativi activi.

Varia.

1.Gráeciă cáptă ferúm victōrem cépit et ártes // Íntŭlit ágrestí Latió (Horatius).

2. Primă Ceres ferro mortales vertĕre terram / Instituit (Vergilius). 3. Dediscit animus sero, quod didicit diu (Seneca). 4. Omnia perdidimus: tantummŏdo vită relicta est (Ovidius). 5. Hic est sepulcrum haud pulchrum pulchrae femĭnae: suum marītum corde dilexit suo; domum servavit; lanam fecit (Carmina epigraphica latina). 6. Nemo unquam sapiens proditori credendum putavit (Cicero).

De puĕro mendāci.

Puer, custos ovium, saepe per jocum auxilium rogāvit magna voce clamans: “Auxilium mihi date! Lupus adest!” Vicīni auxilio veniēbant, sed lupum non vidēbant, et puer eos irridēbat. Aliquando lupi re verā in oves irruērunt, et puer, ut antea, clamāvit: “Lupi adsunt! Auxilium mihi date!” Sed nemo puĕri mendāci credĭdit neque ei auxilium dedit, et lupi multas oves arripuērunt.

De asĭno mendāci.

Asĭnus pellem leōnis induit et homĭnes bestiasque formā suā territābat. Forte aures longae asĭnum indicavērunt. Tum viri timōre liberāti asĭnum punivērunt et in pistrīnum duxērunt.

Текст 22.Герундий и герундив.

Varia.

1. Agis, Lacedaemoniōrum rex, interrogātus, qua arte Lacedaemonii maxĭme exercerentur: “Arte, - inquit, - imperandi et parendi”.

2. Nihil est aptius ad delectatiōnem lectōris, quam tempŏrum varietātes fortūnaeque vicissitudĭnes: quae etsi nobis optabĭles in experiendo non fuērunt, in legendo tamen erunt jucundae: habet enim praeteriti dolōris secūra recordatio delectatiōnem (Cicero).

3. Quae causa justior est belli gerendi, quam servitūtis depulsio? (Cicero).

4. Quidam veniunt, ut audiant, non ut discant, sicut in theātrum voluptātis causā, ad delectandas aures oratiōne vel voce, vel fabŭlis ducĭmur (Seneca).

5. Ver tanquam adulescentiam signifĭcat ostenditque fructūs futūros, reliqua autem tempŏra demetendis fructĭbus et percipiendis accommodāta sunt (Cicero).

Текст 23.Plusquamperfectum indicativi activi et Futurum II indicativi activi.

De asĭno et equo.

Asĭnus sarcinis onustus equum rogāvit: “Porta partem oneris!”. Equus autem asini preces repudiāvit. Paulo post asĭnus, nimio onĕre et labōre fatigātus, in via corruit et anĭmam efflāvit. Tum agitātor omnĭbus sarcĭnis, quas asĭnus portavĕrat, atque insuper pelle asĭni equum onerāvit.

De vulpe et corvo.

Corvus aliquando caseum raptavĕrat et laetissĭme cum praeda in altam arbŏrem evolavĕrat. Procul id spectavĕrat vulpes et ipsa caseum habēre optāvit. Ităque formam et nitōrem pennārum corvi collaudābat: “Certe etiam vocem eximiam habes: non enim avis tam pulchra, sine pulchra voce erit; canta tandem!” Corvus gaudēbat laudĭbus vulpis et vocem suam ostentāre optāvit; sed cum rostrum hiāvit, decīdit caseus. Tum vulpes caseum devŏrat et dicit: “O corve, vocem habes, mentem autem non habes”.

Текст 24.Perfectum indicativi passivi.

De Galliā.

Caesar in libris, qui Commentarii de bello Gallĭco nominantur, et de bellis, quae cum popŭlis Gallōrum et Germanōrum Romani gerebant, et de morĭbus institutisque eorum scripsit.

Pleraeque Gallōrum gentes a Julio Caesăre jam victae sunt. Una tamen gens – nomĭne Arverni – diu Romanis restĭtit. Regŭlus Arvernōrum Vercingetorix, dux summae fortitudĭnis, multis proeliis defessus, intra moenia oppĭdi Alesiae fugatus est. Mox Caesar advēnit et oppĭdum obsidere statuit.

Castra extra moenia a Romanis posĭta sunt et oppĭdum extĕro muro cinctum est. Post multos menses obsidii incŏlae Alesiae cibo et aquā carebant. Tum princĭpes arma Romanis dare constituerunt. Milites, qui vi et armis capi non potĕrant, fame victi sunt. Multi Gallōrum statim occisi sunt; cetĕri cum Vercingetorīge in vincŭla conjecti sunt. Proxĭmo anno Romam adducti sunt; ibi Caesar Gallos triumpho duxit; deinde misĕros capĭte damnavit.

Текст 25.Plusquamperfectum indicativi passivi. Futurum II indicativi passivi.

Varia.

1. In eundem portum, ex quo eramus egressi, magnā jactati tempestate, confūgimus (Cicero). 2. Datĕmes postĕro die tropaeum posuit, quo loco pridie pugnatum erat (Cornelius Nepos). 3. Bellum Illyriis, propter unum ex legatis, qui ad eos missi errant, occīsum, indictum est, subactique in deditionem venerunt (Titus Livius). 4. Caecus est virgis Athenagoras, qui in fame frumentum exportare erat ausus (Cicero pro L. Flacc.). 5. Ne Ciceronis quidem temporĭbus intellegebantur eă, quae, regnante Romŭlo aut Numā, scripta erant (Muretus). 6. Gregorius, pontĭfex maximus, ad quingentōrum aureōrum nummōrum stipendium, quod mihi jam pridem constitutum erat, ducentos adĭci jussit (Muretus). 7. Nihil est virtute amabilius; quam qui adeptus erit, ubicunque erit gentium, a nobis diligetur (Cicero). 8. Carpite florem, Qui nisi carptus erit, turpiter ipse cadet (Ovidius). 9. Qui prior strinxerit ferrum, ejus victoriă erit (Titus Livius).

10. Ergo etiam, quum me supremus adederit ignis,

Vivam, parsque mei multa superstes erit (Ovidius).

11. Qui erit rumor, id si feceris! (P. Terentius Afer).

12. Omnis enim res, -

Virtus, famă, decus, divina humanăque pulchris

Divitiis parent; quas qui construxĕrit, ille

Clarus erit, fortis, justus (Q. Horatius Flaccus).

Текст 26.Числительные.

De diĕbus et mensĭbus.

Antiquissĭmis Romae temporĭbus annus non in duodĕcim menses, ut nunc, sed in decem menses divīsus erat. Cui rei testimonio sunt nomĭna mensium, quōrum ultĭmus December, id est decĭmus, appellātur.

Primus anni mensis erat Martius, qui a deo Marte nomen suum traxit. Secundus mensis erat Aprīlis, a Venĕre deā, quae apud Graecos Aphrodītae nomen habēbat, appellātus. Tertius – Majus, a nomĭne Majae sive Majestae, antiquissĭmae Italōrum deae, appellātus, quam illi sicut ipsam terram matrem colēbant. Quarto mensi nomen Junius fuit, quod nomen Junōni, deae, Jovis conjŭgis debebātur. Quintus autem mensis Quintīlis appelabātur, sextus – Sextīlis, septĭmus – September, octāvus – Octōber, nonus – November, decĭmus, ut jam pridem dixĭmus, December.

Postea Romāni mensem Quintīlem in Gaii Julii Caesăris honōrem Junium nominavērunt, mensem autem Sextīlem – Augustum, in Octaviāni Augusti imperatōris laudem.

Numa Pompilius, secundus rex Romanōrum, annum in duodĕcim menses ad cursum lunae descripsisse narrātur duōbus mensĭbus Januario et Februarīo eum augens. Mensis Januarius, qui a Jano, principii deo, nomen habet. Februarius a februo, Romanōrum ritu sacro, appellātur. Sed postea Januarius primus anni mensis factus est, sed nomĭna mensium mutāta non sunt.

Текст 27.Наречия. Степени сравнения наречий.

De Archimedis morte.

Bello Punĭco secundo magna classis Romanōrum Marcellō ducĕ Syracūsas, urbem Siciliae, diu oppugnāvit. Nam Syracusāni tam acerrĭme resistēbant, ut exercĭtus Romanōrum per tres fere annos urbem capĕre non posset. Syracusānos autem in urbe defendendā multum Archimēdes juvābat, vir doctissĭmus, variōrum bellicōrum opĕrum et machinārum inventor.

Tandem Romāni per dolum urbem cepērunt. Nam die festo, cum omnes fere Syracusāni vino oppressi dormīrent, delecta manus Romanōrum scalis admōtis in murum tanto silentio ascendit, ut custōdes eos non conspicĕrent. Tum caedes magna orta est. In hoc tumultu Archimēdes quoque perisse dicĭtur. Is, dum milĭtes Romāni urbem diripiēbant, domi sedēbat ita attente in cogitatiōne defīxus (nam in arēna formas quasdam describēbat), ut urbem captam esse non sentīret. Tum miles quidam in domum irrūpit strictōque gladio, quis esset, interrogāvit. Archimēdes autem nomĭne suo non indicāto: “Noli, - inquit, - tangĕre circŭlos meos!” Ităque a milĭte interfectus est. Marcellus, qui jam antea imperavĕrat, ut milĭtes vitae Archimēdis parcĕrent, cum mortem ejus cognovisset, honorifĭce Archimēdem sepelīri jussit. Multis annis post Cicĕro, cum in Sicilia quaestor esset, sepulchrum Archimēdis ab ipsis Syracusānis ignorātum invēnit. Quo in sepulchro inĕrat sphaerae figūra et cylindri.

Текст 28.Инфинитив. Инфинитивные обороты.

Varia.

1. Nihil Sequăni respondere, sed in eādem tristitiā permanēre (G.J.Caesar). 2.Tum demum Titurius trepidare et concursare cohortesque disponĕre (G.J.Caesar). 3. Legem brevem esse oportet. 4. De nihilo fieri nil posse, videmus (Lucretius). 5. Corrumpi mores in scholis, putant (Cicero). 6. Eventus docuit, fortes fortunam juvare (T. Livius). 7. Quem defendis, sperat se absolutum iri (Cicero). 8. Vix a te videor posse tenere manus (Ovidius). 9. Vivere cornīces multos dicuntur ob annos. 10. Quod tegitur, magnum creditur esse malum (Martialis).

In assiduo labōre thesaurus esse dicĭtur.

Agricŏla senex, mortem appropinquāre sentiens, filios ad lectum convocāvit et dixit: “Vidētis me a vobis discessūrum esse; in agro meo thesaurus defossus esse dicĭtur; ibi magnae divitiae esse dicuntur; eas repertūri esse videmĭni. Omnes eas divitias in vinea nostra quaerĭte et divĭtes erĭtis”. Paulo post pater anĭmam efflāvit. Filii autem, credentes in vinea thesaurum abdĭtum esse, totum vineae solum ligonĭbus eruērunt, at thesaurum nullum invenērunt. Sed autumno vidērunt agrum ubĕres uvas peperisse. Tum filii intellexērunt in assiduo labōre thesaurum defossum esse.

Текст 29.Сослагательное наклонение.

Proverbia et carmina.

1. Cedant arma togae! 2. Sit mens sana in corpŏre sano! 3. Cántet, amát quod quísque: levánt et cármĭna cúras. 4. Quídquid agís, prudénter agás et réspĭce fínem. 5. Sít tibi térra levís mollíque tegáris aréna! 6.Ignoscas aliis multa, nihil tibi.

7.Quare, dum lĭcet, inter nos laetemur amantes:

Non sătis est ullo tempore longus amor (Propertius).

8. Ronamus nimios gemĭtūs; flagrantior aequo

Non debet dŏlor esse vĭri, nec vulnere major (Juvenalis).

9. Vívamús, mea Lésbia, átque amémus,

Rumoresque senum severiōrum

Omnes unĭus aestimēmus assis! (Catull).

De stultitiā.

Accessit ad Aristippum philosŏphum pater familias quidam rogavitque, ut filium suum suscipĕret erudiendum. Quum ille pro mercede petisset quingentas drachmas, pater, deterritus pretio, quod avaro rudique homĭni nimium videbātur, “Tanti, - inquit, - emĕre asĭnum possum”. Tum philosophus: “Eme, - inquit, - jam habēbis duo”. (Diogenes Laertius)

Текст 30.Сложное предложение. Придаточные предложения разных типов.

Duo amīci et ursus.

Duo amīci, qui in itinĕre erant, subĭto ursum vidērunt. Tum alter eōrum perterrĭtus arbŏrem ascendit; alter, credens se sine auxilio amīci suis virĭbus ursum superāre non posse, in terram se jecit: sciēbat enim ursos corpŏra mortuōrum repudiāre. Ităque, terrā jacens, anĭmum continēbat, simŭlans se mortuum esse. Ursus, toto corpŏre jacentis pertemptāto, denĭque discessit, nam homĭnem esse mortuum putābat. Paulo post amīcus, qui de arbŏre descendĕrat, altĕrum per jocum interrogāvit: “Quid ursus ad aurem tibi dixit?” “Pulchrum, - inquit ille, - proverbium: amīcus verus – rara avis.”

Текст 31.Стилистика латинского языка.



Gaius Valerius Catullus

XLIII

Sálve, néc minimó puélla náso.

Néc belló pede, néc nigrís océllis,

Néc longís digitís, nec óre sícco,

Néc sané nimis élegánte língua,

Décoctóris amíca Fórmiáni.

Tén(e) província nárrat ésse béllam,

Técum Lésbia nóstra cómparátur?

Ó saecl(um) ínsapiéns et ínfacétum!

Publius Vergilius Maro

Aeneis (I, 1-11)

Árma virúmque canó, Trojáe qui prímus ab óris

Ítaliám fató profugús Lavíniaque vénit

Lítora; múlt(um) ill(e) ét terrís jactátus et álto

Vi superúm, saeváe memorém Junónis ob íram,

Múlta quoqu(e) ét belló passús, dum cónderet úrbem

Ínferrétque deós Latió, genus únde Latínum

Álbaníque patrés atqu(e) áltae móenia Rómae.

Músa, mihí causás memorá, quo númine láeso

Quídve doléns regína deúm tot vólvere cásus

Ínsigném pietáte virúm, tot adíre labóres

Ímpulerít. Tantáen(e) animís caeléstitibus írae?

Quintus Horatius Flaccus

Ad Melpomenen (III, 30)

Éxegí monumént(um) áere perénniús

Régalíque sitú pýramid(um) áltiús,

Quód non ímber edáx, non Aquil(o) ímpoténs

Póssit díruer(e) áut ínnumerábilís

Ánnorúm seriés ét fuga témporúm

Nón omnís moriár, múltaque párs meí

Vítabít Libitín(am), úsque ego pósterá

Créscam láude recéns, dúm Capitóliúm

Scándet cúm tacitá vírgine póntiféx.

Dícar, quá violéns óbstrepit Áufidús

Ét qua páuper aquáe Dáunus agréstiúm

Régnavít populór(um) éx humilí poténs

Prínceps Aeoliúm cármen ad Ítalós

Déduxísse modós, Súme supérbiám

Quáesitám meritís ét mihi Délphicá

Láuro cínge voléns, Mélpomené, comám.

Publius Ovidius Naso

Ars amandi (III, 59-66)

Vénturáe memorés jam núnc estóte senéctae:

Síc nullúm vobís témpus abíbit inérs.

Dúm licet, ét vernós etiámnunc vívitis ánnos,

Lúdit(e): eúnt anní móre fluéntis aquáe.

Néc quae práeteriít, iterúm revocábitur únda

Néc quae práeteriít, hóra redíre potést.

Útendúm (e)st aetáte: citó pede lábitur áetas,

Néc bona tám sequitúr, quám bona príma fuít…

Phaedrus

Vulpes et uva

Famé coacta vúlpes alt(a) in vínea

Uv(am) áppetebat, súmmis saliens víribus.

Quam tánger(e) ut non pótuit, discendéns ait:

“Nondúm matura (e)st, nól(o) acerbam súmere”.

Qui, fácere quae non póssunt, verbis élevant,

Adscríber(e) hoc debébunt exemplúm sibi.

***

Ex Euangeliō Secundō Matthaeum.

Nolite judicare, ut non judicemini.

In quo enim judicio judicaveritis, judicabimini: et in qua mensura mensi fueritis, remetietur vobis.

Quid autem vides festucam in oculo fratris tui: et trabem in oculo tuo non vides?

Aut quomodo dicis fratri tuo: Sine ejiciam festucam de oculo tuo: et ecce trabs est in oculo tuo?

Hypocrita, ejice primum trabem de oculo tuo, et tunc videbis ejicere festucam de oculo fratris tui.

Nolite dare sanctum canibus: neque mittatis margaritas vestras ante porcos, ne forte conculcent eas pedibus suis, et conversi dirumpant vos.

Petite, et dabitur vobis: quaerite, et invenietis: pulsate, et aperietur vobis.

Omnis enim, qui petit, accipit: et qui quaerit, invenit: et pulsanti aperietur.

GAUDEAMUS

Carmen scholastĭcum.

Gaudeāmus (название по начальному слову песни) - студенческая песня, созданная в средние века в Западной Европе, несмотря на церковно-аскетическую мораль, восхвалявшая жизнь с ее радостями, молодость и науку. Эта песня восходит к жанру застольных песен вагантов (от лат. vagantes - странствующие) – средневековых бродячих поэтов и певцов, среди которых были и студенты. Известный мотив этой песни утвердил, вероятно, нидерландский композитор XV века Жан Окегем (или Окенгейм). В России П.И. Чайковский в 1874 г. переложил ее для 4-голосового мужского хора с фортепьяно, и в том же году хоровая партитура была издана под псевдонимом Б.Л. (так Чайковский подписывал свои музыкальные фельетоны). Есть несколько переводов песни на русский язык. Однако ни один из них не является точным и общепринятым. Ниже приводится подстрочный перевод.

Gaudeāmus igĭtur, } Juvĕnes dum sumus! } (bis) Post jucundam juventūtem, Post molestam senectūtem Nos habēbit humus. } (bis) Давайте же радоваться, Пока мы молоды! После веселой молодости, После тягостной старости Нас возьмет земля.
Ubi sunt, qui ante nos } In mundo fuēre? }(bis) Transeas ad supĕros, Transeas ad infĕros, Hos si vis vidēre! } (bis) Где (же) те, кто прежде нас В (этом) мире были? Поднимитесь к вышним (богам), Спуститесь оттуда к подземным (богам), Если кого захочешь увидеть.
Vita nostra brevis est, } Brevi finiētur; } (bis) Venit mors velocĭter, Rapit nos atrocĭter, Nemĭni parcētur! } (bis) Жизнь наша коротка, Скоро кончится. Смерть приходит быстро, Хватает нас яростно, Никому не будет пощады!
Vivat academia! } Vivant professōres! } (bis) Vivat membrum quodlĭbet! Vivant membra quaelĭbet Semper sint in flore! } (bis) Да здравствует Академия! Да здравствуют профессора! Да здравствует каждый член сообщества, Да здравствует все сообщество. Пусть они всегда процветают!
Vivant omnes virgĭnes} Gracĭles, formōsae! } (bis) Vivant et muliĕres Tenĕrae, amabĭles, Bonae, laboriōsae! } (bis) Да здравствуют все девушки, Изящные, красивые! Да здравствуют и женщины – Нежные, любящие, Добрые, трудолюбивые!
Vivat et res publĭca } Et qui illam regunt! }(bis) Vivat nostra civĭtas, Maecenātum carĭtas, Qui nos hic protēgunt! }(bis) Да здравствует и республика, И те, кто ею управляет! Да здравствует наша община И милость меценатов, Которые нам здесь покровительствуют.
Pereat tristitia, } Pereant dolōres! }(bis) Pereat diabŏlus, Quivis antiburschius Atque irriōres! }(bis) Да сгинет печаль, Да сгинут горести! Да сгинет дьявол, Всякий враг бурша (студента) И насмешники!

Крылатые выражения.

Ab equis ad asinos Из коней в ослы

Ab ovo usque ad mala От яйца до яблок

Abyssus abyssum invocat Бездна бездну призывает

Aeterna nox Вечная ночь

Aeterna urbs Вечный город

Alea jacta est Жребий брошен

Amícus cértus ín r(e) incerta cérnitur Верный друг познается в неверном деле.

Amīcus cognoscitur amōre, more, ore, re Друг познается по любви, нраву, речам, делам.

Amīcus Plato, sed magis amīca verĭtas Платон мне друг, но истина бóльшая подруга.

Aquila non captat muscas Орел не ловит мух.

Ars longa, vita brevis Наука (или искусство обширно) обширна, жизнь коротка.

Asinus asinum fricat Осел трется об осла.

Asinus Buridāni inter duo prata Буриданов осел (между двух лугов).

Audacia pro muro habētur Смелость вместо стен имеется.

Aurōra musis amica Аврора музам подруга.

Aut Caesar, aut nihil Или Цезарь или ничто.

Ave Caesar, (imperātor), moritūri te salūtant Здравствуй, Цезарь, (император), идущие на смерть приветствуют тебя.

Barbam video, sed philosophum non video Бороду я вижу, а философа не вижу.

Bis dat, qui cito dat Вдвойне дает тот, кто дает быстро.

Cárpe diém Лови день.

Cogito, ergo sum Я мыслю, следовательно я существую.

Consuetūdo – altěra natūra Привычка – вторая натура.

De mortuis aut bene, aut nihil О мертвых или хорошо, или ничего.

Dies diem docet День учит день.

Divide et impera Разделяй и властвуй.

Dixi et animam meam levāvi Я сказал и тем облегчил свою душу.

Ducúnt voléntem fáta, nólentém trahúnt Желающих судьбы ведут, нежелающих тащат.

Dulcis fumus patriae Сладкий дым отечества.

Dum spiro, spero Пока дышу, надеюсь.

Duōbus litigantĭbus, tertius gaudet Двое ссорятся, третий радуется.

Dura lex, sed lex Суров закон, но закон.

Ede, bibe, lude Ешь, пей, веселись.

Elephantum ex musca facis Ты делаешь из мухи слона.

Epistula non erubescit Письмо не краснеет.

Errāre humānum est Ошибаться есть свойство человека.

Est modus in rebus Есть мера в вещах.

Et Curiós simulánt, sed bácchanália vívunt Притворяются куриями, а живут как вакханты.

Et ego in Arcadia [fuit] И я в Аркадии (родился, жил), т.е. и я пережил счастливое время.

Et tu [quoque], Brute! И ты, Брут!

Etiam innocentes cogit mentīri dolor Боль заставляет лгать даже невинных.

Etiam sanāto vulnĕre cicatrix manet Даже от зажившей раны остается шрам.

Ex ipso fonte bibere Пить из самого источника, т.е. обращаться к самому источнику.

Félix, quí potuít rerúm cognóscere cáusas Счастлив, кто смог познать причины вешей.

Festīna lente Торопись медленно.

Fiat lux Да будет свет.

Finis corōnat opus Конец венчает дело.

Fuimus Troes, fuit Ilium Были мы, троянцы, был Илион.

Furor teutonicus Тевтонская ярость.

Gútta cavát lapidém (non ví, sed sáepe cadéndo) Капля долбит камень (не силой, но частым паденьем).

Habent sua fata libelli Книги имеют свою судьбу.

Hannibal ad portas Ганнибал у ворот, т.е. враг у ворот.

Honōres mutant mores, sed raro in meliōres Почести меняют нравы, но редко на лучшие.

Наши рекомендации